Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
nec in cælo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad cælum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus? (Liber Deuteronomii 30, 12)
neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est? (Liber Deuteronomii 30, 13)
sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum. (Liber Deuteronomii 30, 14)
ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac cæremonias atque judicia: et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 30, 16)
Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis: (Liber Deuteronomii 30, 17)
Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: (Liber Deuteronomii 30, 19)
et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis. (Liber Deuteronomii 30, 20)
Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël, (Liber Deuteronomii 31, 1)
Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus. (Liber Deuteronomii 31, 3)
Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos. (Liber Deuteronomii 31, 4)
Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis. (Liber Deuteronomii 31, 5)
convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audientibus eis, (Liber Deuteronomii 31, 11)