Mosaico decorativo

Trouvé 12906 Résultats pour: Ut

  • Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ habuerat. (Liber Genesis 24, 36)

  • Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. (Liber Genesis 24, 48)

  • Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram. (Liber Genesis 24, 49)

  • En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus. (Liber Genesis 24, 51)

  • Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimittite me, ut vadam ad dominum meum. (Liber Genesis 24, 54)

  • Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum. (Liber Genesis 24, 56)

  • Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus, (Liber Genesis 24, 59)

  • Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum. (Liber Genesis 24, 61)

  • Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: (Liber Genesis 24, 62)

  • Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac. (Liber Genesis 24, 66)

  • Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. (Liber Genesis 24, 67)

  • filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. (Liber Genesis 25, 6)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina