Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, (Liber Deuteronomii 24, 12)
sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 24, 13)
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 24, 15)
Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. (Liber Deuteronomii 24, 18)
Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. (Liber Deuteronomii 24, 19)
Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ. (Liber Deuteronomii 24, 20)
Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. (Liber Deuteronomii 24, 22)
Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus: (Liber Deuteronomii 25, 2)
ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant: ne fœde laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. (Liber Deuteronomii 25, 3)
et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël. (Liber Deuteronomii 25, 6)
Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quæ ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël, nec me in conjugem sumere. (Liber Deuteronomii 25, 7)
Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 25, 15)