Mosaico decorativo

Trouvé 12906 Résultats pour: Ut

  • Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, (Liber Deuteronomii 1, 19)

  • vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas. (Liber Deuteronomii 1, 21)

  • sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 1, 25)

  • murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret. (Liber Deuteronomii 1, 27)

  • Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus. (Liber Deuteronomii 1, 30)

  • Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. (Liber Deuteronomii 1, 31)

  • præter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum. (Liber Deuteronomii 1, 36)

  • Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri. (Liber Deuteronomii 1, 40)

  • Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, (Liber Deuteronomii 1, 41)

  • Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem. (Liber Deuteronomii 1, 43)

  • Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma. (Liber Deuteronomii 1, 44)

  • Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore. (Liber Deuteronomii 2, 1)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina