Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)
Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, (Epistula ad Hebraeos 12, 12)
et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. (Epistula ad Hebraeos 12, 13)
Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: (Epistula ad Hebraeos 12, 16)
Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. (Epistula ad Hebraeos 12, 26)
Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. (Epistula ad Hebraeos 12, 27)
ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo. (Epistula ad Hebraeos 13, 6)
Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. (Epistula ad Hebraeos 13, 7)
Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. (Epistula ad Hebraeos 13, 12)
Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Epistula ad Hebraeos 13, 14)
Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 16)
Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 17)
