Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. (Liber Numeri 1, 50)
Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. (Liber Numeri 1, 52)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: (Liber Numeri 2, 1)
Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. (Liber Numeri 2, 17)
Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim præceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 2, 33)
Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. (Liber Numeri 3, 1)
Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. (Liber Numeri 3, 3)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 3, 5)
Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, (Liber Numeri 3, 6)
Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. (Liber Numeri 3, 10)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 3, 11)
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens: (Liber Numeri 3, 14)