Trouvé 1087 Résultats pour: Usque
His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis, (Liber II Maccabaeorum 11, 30)
Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. (Liber II Maccabaeorum 13, 14)
Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. (Liber II Maccabaeorum 13, 24)
Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. (Liber Proverbiorum 4, 18)
Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient. (Liber Proverbiorum 18, 8)
Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. (Liber Proverbiorum 28, 17)
Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (Liber Ecclesiastes 3, 11)
Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. (Liber Sapientiae 8, 1)
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans: et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. (Liber Sapientiae 18, 16)
Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Præsciebat enim et futura illorum: (Liber Sapientiae 19, 1)
Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. (Liber Ecclesiasticus 1, 29)
