Trouvé 1087 Résultats pour: Usque
Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam. (Liber Psalmorum 131, 12)
sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum. (Liber Psalmorum 132, 3)
Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus. (Liber Psalmorum 134, 8)
Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. (Liber Psalmorum 136, 7)
Suscipiens mansuetos Dominus ; humilians autem peccatores usque ad terram. (Liber Psalmorum 146, 6)
et pertransiit usque ad fines terræ: et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu ejus. (Liber I Maccabaeorum 1, 3)
Et intulerunt illis bellum sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum. (Liber I Maccabaeorum 2, 38)
Et nominatus est usque ad novissimum terræ, et congregavit pereuntes. (Liber I Maccabaeorum 3, 9)
Et appropinquaverunt usque ad Bethoron: et exivit Judas obviam illi cum paucis. (Liber I Maccabaeorum 3, 16)
et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim. (Liber I Maccabaeorum 3, 24)
Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Ægypti, (Liber I Maccabaeorum 3, 32)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 15)
