Trouvé 1054 Résultats pour: Uri
Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati. (Liber Sapientiae 17, 3)
Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 21)
In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. (Liber Ecclesiasticus 1, 26)
In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ: (Liber Ecclesiasticus 1, 31)
Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. (Liber Ecclesiasticus 3, 5)
Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)
In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 24)
Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: (Liber Ecclesiasticus 3, 25)
Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 3, 31)
Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua. (Liber Ecclesiasticus 4, 2)
Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua. (Liber Ecclesiasticus 4, 9)
et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 21)