Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ. (Liber Exodus 6, 4)

  • Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei. (Liber Exodus 6, 5)

  • Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis. (Liber Exodus 6, 6)

  • Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, (Liber Exodus 6, 7)

  • et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus. (Liber Exodus 6, 8)

  • Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum. (Liber Exodus 6, 9)

  • Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua. (Liber Exodus 6, 11)

  • Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ? (Liber Exodus 6, 12)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti. (Liber Exodus 6, 13)

  • Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi : (Liber Exodus 6, 14)

  • Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem. (Liber Exodus 6, 16)

  • Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres. (Liber Exodus 6, 18)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina