Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, (Liber Genesis 49, 29)

  • contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. (Liber Genesis 49, 30)

  • Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. (Liber Genesis 49, 31)

  • Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum. (Liber Genesis 49, 32)

  • Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. (Liber Genesis 50, 1)

  • Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus. (Liber Genesis 50, 3)

  • eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. (Liber Genesis 50, 5)

  • Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. (Liber Genesis 50, 6)

  • Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti: (Liber Genesis 50, 7)

  • domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen. (Liber Genesis 50, 8)

  • Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti. (Liber Genesis 50, 11)

  • et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre. (Liber Genesis 50, 13)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina