Trouvé 25898 Résultats pour: Um
Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ; (Liber Genesis 34, 15)
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. (Liber Genesis 34, 16)
Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. (Liber Genesis 34, 17)
Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus, (Liber Genesis 34, 18)
Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum: (Liber Genesis 34, 20)
Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)
Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. (Liber Genesis 34, 22)
Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. (Liber Genesis 34, 23)
Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus. (Liber Genesis 34, 24)
Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34, 25)
Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant, (Liber Genesis 34, 28)
parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. (Liber Genesis 34, 29)