Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur. (Liber Genesis 27, 10)

  • Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. (Liber Genesis 27, 13)

  • Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: (Liber Genesis 27, 15)

  • pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit: (Liber Genesis 27, 16)

  • deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. (Liber Genesis 27, 17)

  • Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. (Liber Genesis 27, 19)

  • Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. (Liber Genesis 27, 20)

  • Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. (Liber Genesis 27, 21)

  • Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, (Liber Genesis 27, 23)

  • ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. (Liber Genesis 27, 24)

  • At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, (Liber Genesis 27, 25)

  • dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. (Liber Genesis 27, 26)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina