Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. (Epistula I Ioannis 3, 2)

  • Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. (Epistula I Ioannis 3, 4)

  • Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. (Epistula I Ioannis 3, 5)

  • Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. (Epistula I Ioannis 3, 6)

  • Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. (Epistula I Ioannis 3, 8)

  • Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. (Epistula I Ioannis 3, 9)

  • In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: (Epistula I Ioannis 3, 10)

  • quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. (Epistula I Ioannis 3, 11)

  • Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. (Epistula I Ioannis 3, 12)

  • Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: (Epistula I Ioannis 3, 14)

  • omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. (Epistula I Ioannis 3, 15)

  • Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? (Epistula I Ioannis 3, 17)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina