Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: (Epistula Iacobi 2, 8)

  • si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. (Epistula Iacobi 2, 9)

  • Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. (Epistula Iacobi 2, 10)

  • Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. (Epistula Iacobi 2, 13)

  • Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)

  • Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)

  • Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? (Epistula Iacobi 2, 22)

  • Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. (Epistula Iacobi 2, 23)

  • Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? (Epistula Iacobi 2, 24)

  • Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. (Epistula Iacobi 2, 26)

  • Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. (Epistula Iacobi 3, 1)

  • In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina