Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, (Epistula ad Hebraeos 9, 9)

  • Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: (Epistula ad Hebraeos 9, 11)

  • neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. (Epistula ad Hebraeos 9, 12)

  • Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: (Epistula ad Hebraeos 9, 13)

  • quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? (Epistula ad Hebraeos 9, 14)

  • Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. (Epistula ad Hebraeos 9, 15)

  • Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. (Epistula ad Hebraeos 9, 16)

  • Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. (Epistula ad Hebraeos 9, 17)

  • Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. (Epistula ad Hebraeos 9, 18)

  • Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, (Epistula ad Hebraeos 9, 19)

  • Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. (Epistula ad Hebraeos 9, 21)

  • Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. (Epistula ad Hebraeos 9, 22)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina