Trouvé 25898 Résultats pour: Um
Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: (Epistula I ad Corinthios 7, 13)
sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. (Epistula I ad Corinthios 7, 14)
Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies? (Epistula I ad Corinthios 7, 16)
Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. (Epistula I ad Corinthios 7, 17)
Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. (Epistula I ad Corinthios 7, 18)
Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 7, 19)
Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. (Epistula I ad Corinthios 7, 23)
Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. (Epistula I ad Corinthios 7, 24)
De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. (Epistula I ad Corinthios 7, 25)
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. (Epistula I ad Corinthios 7, 26)
Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: (Epistula I ad Corinthios 7, 29)
Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. (Epistula I ad Corinthios 7, 33)