Trouvé 25898 Résultats pour: Um
quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. (Epistula I ad Corinthios 2, 13)
Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus. (Epistula I ad Corinthios 2, 16)
lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. (Epistula I ad Corinthios 3, 2)
Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? (Epistula I ad Corinthios 3, 3)
Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli ; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? (Epistula I ad Corinthios 3, 4)
Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. (Epistula I ad Corinthios 3, 6)
Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. (Epistula I ad Corinthios 3, 7)
Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. (Epistula I ad Corinthios 3, 8)
Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. (Epistula I ad Corinthios 3, 9)
Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. (Epistula I ad Corinthios 3, 10)
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. (Epistula I ad Corinthios 3, 11)
Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, (Epistula I ad Corinthios 3, 12)