Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi. (Actus Apostolorum 25, 8)

  • Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello. (Actus Apostolorum 25, 11)

  • Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Cæsarem appellasti? ad Cæsarem ibis. (Actus Apostolorum 25, 12)

  • Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum. (Actus Apostolorum 25, 13)

  • Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, (Actus Apostolorum 25, 14)

  • de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem. (Actus Apostolorum 25, 15)

  • Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. (Actus Apostolorum 25, 16)

  • Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. (Actus Apostolorum 25, 17)

  • De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. (Actus Apostolorum 25, 18)

  • Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. (Actus Apostolorum 25, 19)

  • Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem. (Actus Apostolorum 25, 21)

  • Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. (Actus Apostolorum 25, 22)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina