Trouvé 25898 Résultats pour: Um
Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit. (Actus Apostolorum 19, 27)
His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. (Actus Apostolorum 19, 28)
Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. (Actus Apostolorum 19, 29)
Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli. (Actus Apostolorum 19, 30)
Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum: (Actus Apostolorum 19, 31)
De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. (Actus Apostolorum 19, 33)
Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum. (Actus Apostolorum 19, 34)
Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis? (Actus Apostolorum 19, 35)
Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. (Actus Apostolorum 19, 36)
Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. (Actus Apostolorum 19, 38)
Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam. (Actus Apostolorum 19, 40)
Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. (Actus Apostolorum 20, 1)