Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ. (Actus Apostolorum 18, 7)

  • Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)

  • propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate. (Actus Apostolorum 18, 10)

  • Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)

  • Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, (Actus Apostolorum 18, 12)

  • dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. (Actus Apostolorum 18, 13)

  • Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem. (Actus Apostolorum 18, 14)

  • Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse. (Actus Apostolorum 18, 15)

  • Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat. (Actus Apostolorum 18, 17)

  • Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. (Actus Apostolorum 18, 18)

  • Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. (Actus Apostolorum 18, 19)

  • sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos, Deo volente: profectus est ab Epheso. (Actus Apostolorum 18, 21)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina