Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis. (Liber Leviticus 8, 23)

  • Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: (Liber Leviticus 8, 24)

  • adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit. (Liber Leviticus 8, 25)

  • Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, (Liber Leviticus 8, 26)

  • rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. (Liber Leviticus 8, 28)

  • Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus. (Liber Leviticus 8, 29)

  • Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. (Liber Leviticus 8, 30)

  • Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos: (Liber Leviticus 8, 31)

  • quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. (Liber Leviticus 8, 32)

  • sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur. (Liber Leviticus 8, 34)

  • Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est. (Liber Leviticus 8, 35)

  • Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi. (Liber Leviticus 8, 36)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina