Trouvé 805 Résultats pour: Tuum
Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ; (Liber Proverbiorum 2, 3)
Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, (Liber Proverbiorum 2, 10)
Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat: (Liber Proverbiorum 3, 1)
Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. (Liber Proverbiorum 3, 26)
Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives. (Liber Proverbiorum 4, 4)
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. (Liber Proverbiorum 4, 23)
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. (Liber Proverbiorum 4, 27)
Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli: (Liber Proverbiorum 5, 9)
et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: (Liber Proverbiorum 5, 11)
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. (Liber Proverbiorum 6, 3)
Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: (Liber Proverbiorum 6, 25)
idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. (Liber Proverbiorum 7, 15)
