Trouvé 1590 Résultats pour: Tui
Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es. (Prophetia Ezechielis 16, 51)
Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis: justificatæ sunt enim a te: ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quæ justificasti sorores tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 52)
Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis: et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 61)
Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. (Prophetia Ezechielis 17, 16)
Quæ cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis ; leonem constituit eum. (Prophetia Ezechielis 19, 5)
Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem, (Prophetia Ezechielis 20, 47)
In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)
Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te. (Prophetia Ezechielis 22, 7)
Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui. (Prophetia Ezechielis 22, 9)
Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui. (Prophetia Ezechielis 22, 13)
et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ. (Prophetia Ezechielis 23, 26)
Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. (Prophetia Ezechielis 24, 13)
