Trouvé 590 Résultats pour: Tuam
Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam. (Liber Ecclesiasticus 9, 8)
Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. (Liber Ecclesiasticus 9, 19)
Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. (Liber Ecclesiasticus 9, 21)
Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 31)
Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi. (Liber Ecclesiasticus 11, 31)
Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. (Liber Ecclesiasticus 12, 12)
Da et accipe, et justifica animam tuam. (Liber Ecclesiasticus 14, 16)
Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. (Liber Ecclesiasticus 15, 17)
Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. (Liber Ecclesiasticus 18, 21)
Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. (Liber Ecclesiasticus 18, 23)
Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum. (Liber Ecclesiasticus 25, 35)
Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas. (Liber Ecclesiasticus 29, 27)
