Trouvé 2474 Résultats pour: Tor
Sicut deficit fumus, deficiant ; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. (Liber Psalmorum 67, 3)
Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina. (Liber Psalmorum 69, 2)
Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 69, 6)
Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu. (Liber Psalmorum 70, 3)
Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui: (Liber Psalmorum 70, 4)
In te confirmatus sum ex utero ; de ventre matris meæ tu es protector meus ; in te cantatio mea semper. (Liber Psalmorum 70, 6)
Tamquam prodigium factus sum multis ; et tu adjutor fortis. (Liber Psalmorum 70, 7)
Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. (Liber Psalmorum 71, 4)
Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor. (Liber Psalmorum 71, 12)
quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. (Liber Psalmorum 72, 3)
Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. (Liber Psalmorum 72, 12)
Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan. (Liber Psalmorum 73, 15)