Trouvé 2474 Résultats pour: Tor
Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. (Evangelium secundum Lucam 5, 5)
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. (Evangelium secundum Lucam 5, 8)
Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. (Evangelium secundum Lucam 5, 17)
Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? (Evangelium secundum Lucam 5, 30)
Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. (Evangelium secundum Lucam 5, 32)
et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. (Evangelium secundum Lucam 6, 16)
Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 32)
Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 33)
Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. (Evangelium secundum Lucam 6, 34)
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. (Evangelium secundum Lucam 7, 34)
Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. (Evangelium secundum Lucam 7, 41)
et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. (Evangelium secundum Lucam 8, 3)