Trouvé 509 Résultats pour: Tod
Qui derelinquunt legem laudant impium ; qui custodiunt, succenduntur contra eum. (Liber Proverbiorum 28, 4)
Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. (Liber Proverbiorum 29, 27)
Tempus acquirendi, et tempus perdendi ; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. (Liber Ecclesiastes 3, 6)
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali. (Liber Ecclesiastes 4, 17)
Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. (Liber Ecclesiastes 8, 5)
quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina ; (Liber Ecclesiastes 12, 3)
Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 5)
Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis? (Canticum Canticorum 3, 3)
Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem ; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. (Canticum Canticorum 5, 7)
Chorus Fratrum. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)