Trouvé 1242 Résultats pour: Tibi
et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. (Evangelium secundum Marcum 5, 9)
et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. (Evangelium secundum Marcum 5, 19)
Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. (Evangelium secundum Marcum 5, 41)
Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. (Evangelium secundum Marcum 6, 18)
cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: (Evangelium secundum Marcum 6, 22)
et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. (Evangelium secundum Marcum 6, 23)
Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: (Evangelium secundum Marcum 7, 11)
Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. (Evangelium secundum Marcum 9, 4)
Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 24)
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, (Evangelium secundum Marcum 9, 42)
Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, (Evangelium secundum Marcum 9, 44)
