Trouvé 1242 Résultats pour: Tibi
Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: (Liber Ecclesiasticus 3, 25)
Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere. (Liber Ecclesiasticus 4, 5)
Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum. (Liber Ecclesiasticus 4, 6)
Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. (Liber Ecclesiasticus 4, 35)
Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. (Liber Ecclesiasticus 5, 10)
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
Multi pacifici sint tibi: et consiliarius sit tibi unus de mille. (Liber Ecclesiasticus 6, 6)
Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget. (Liber Ecclesiasticus 6, 11)
Investiga illam, et manifestabitur tibi: et continens factus, ne derelinquas eam: (Liber Ecclesiasticus 6, 28)
in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. (Liber Ecclesiasticus 6, 29)
Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ: (Liber Ecclesiasticus 6, 30)
Stolam gloriæ indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi. (Liber Ecclesiasticus 6, 32)
