Trouvé 1242 Résultats pour: Tibi
Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes: (Liber Deuteronomii 17, 14)
Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. (Liber Deuteronomii 18, 9)
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, (Liber Deuteronomii 18, 15)
Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus: (Liber Deuteronomii 19, 1)
tres civitates separabis tibi in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem, (Liber Deuteronomii 19, 2)
Idcirco præcipio tibi, ut tres civitates æqualis inter se spatii dividas. (Liber Deuteronomii 19, 7)
Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut juravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est (Liber Deuteronomii 19, 8)
(si tamen custodieris mandata ejus, et feceris, quæ hodie præcipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus omni tempore), addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis: (Liber Deuteronomii 19, 9)
ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus. (Liber Deuteronomii 19, 10)
Non misereberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi. (Liber Deuteronomii 19, 13)
Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam. (Liber Deuteronomii 19, 14)
Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo. (Liber Deuteronomii 20, 11)
