Trouvé 1263 Résultats pour: Terra Sancta
præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi? (Liber Leviticus 10, 18)
Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, (Liber Leviticus 11, 29)
Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. (Liber Leviticus 11, 45)
Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, (Liber Leviticus 11, 46)
immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est. (Liber Leviticus 14, 13)
Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita, (Liber Leviticus 14, 43)
Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. (Liber Leviticus 16, 4)
assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: (Liber Leviticus 16, 12)
Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra. (Liber Leviticus 17, 13)
et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. (Liber Leviticus 18, 25)
Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. (Liber Leviticus 19, 29)
Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei: (Liber Leviticus 19, 33)