Mosaico decorativo

Trouvé 1181 Résultats pour: Terra Gosen

  • et laudabunt me in terra captivitatis suæ, et memores erunt nominis mei, (Liber Baruch 2, 32)

  • et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non movebo amplius populum meum, filios Israël, a terra quam dedi illis. (Liber Baruch 2, 35)

  • Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es, (Liber Baruch 3, 10)

  • inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum? (Liber Baruch 3, 11)

  • non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. (Liber Baruch 3, 22)

  • Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. (Liber Baruch 3, 23)

  • Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)

  • factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini. (Prophetia Ezechielis 1, 3)

  • Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ. (Prophetia Ezechielis 1, 19)

  • Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 21)

  • Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium. (Prophetia Ezechielis 7, 7)

  • Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate. (Prophetia Ezechielis 7, 23)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina