Trouvé 1181 Résultats pour: Terra Gosen
Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo? (Liber Iosue 7, 9)
Dixitque Dominus ad Josue: Surge: cur jaces pronus in terra? (Liber Iosue 7, 10)
Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. (Liber Iosue 7, 21)
perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei, atque simul omni Israëli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos, atque dixerunt: (Liber Iosue 9, 6)
Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus fœdus inire vobiscum. (Liber Iosue 9, 7)
Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto, (Liber Iosue 9, 9)
a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon, (Liber Iosue 10, 41)
Chananæum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhæum atque Hethæum ac Pherezæum et Jebusæum in montanis: Hevæum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. (Liber Iosue 11, 3)
Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israël, et campestria ejus, (Liber Iosue 11, 16)
Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israël: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt. (Liber Iosue 11, 22)
Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. (Liber Iosue 11, 23)
A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas. (Liber Iosue 13, 3)