Trouvé 1457 Résultats pour: Terra Gentes
Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus: et contritæ sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam (Liber I Maccabaeorum 5, 21)
Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis: (Liber I Maccabaeorum 5, 38)
Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. (Liber I Maccabaeorum 5, 43)
Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis, (Liber I Maccabaeorum 5, 55)
et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt. (Liber I Maccabaeorum 5, 57)
Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus: et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu. (Liber I Maccabaeorum 5, 65)
Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda: (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)
Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. (Liber I Maccabaeorum 7, 6)
Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes: (Liber I Maccabaeorum 7, 23)
Et siluit terra Juda dies paucos. (Liber I Maccabaeorum 7, 50)
Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æternum: gladiusque et hostis procul sit ab eis. (Liber I Maccabaeorum 8, 23)