Mosaico decorativo

Trouvé 1457 Résultats pour: Terra Gentes

  • Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ; (Liber Psalmorum 77, 54)

  • Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula. (Liber Psalmorum 77, 69)

  • Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. (Liber Psalmorum 78, 1)

  • Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt: (Liber Psalmorum 78, 6)

  • Vineam de Ægypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam. (Liber Psalmorum 79, 9)

  • Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit. (Liber Psalmorum 80, 6)

  • Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. (Liber Psalmorum 80, 11)

  • Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. (Liber Psalmorum 82, 19)

  • Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. (Liber Psalmorum 84, 10)

  • Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit. (Liber Psalmorum 84, 12)

  • Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. (Liber Psalmorum 84, 13)

  • Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. (Liber Psalmorum 85, 9)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina