Mosaico decorativo

Trouvé 112 Résultats pour: Terça Parte

  • Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. (Liber I Regum 15, 17)

  • et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. (Liber II Regum 3, 25)

  • Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et ædis, circum regem. (Liber II Regum 11, 11)

  • Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia. (Liber I Paralipomenon 12, 37)

  • Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum. (Liber I Paralipomenon 21, 13)

  • Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium. (Liber I Paralipomenon 26, 15)

  • sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis. (Liber II Paralipomenon 9, 19)

  • Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis. (Liber II Paralipomenon 23, 10)

  • Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi. (Liber Nehemiae 13, 24)

  • Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons qui influebat, aquæductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret: et incidi præcepit aquæductum illorum. (Liber Iudith 7, 6)

  • Et pendebant ex omni parte tentoria aërii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. (Liber Esther 1, 6)

  • Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? (Liber Iob 26, 14)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina