Mosaico decorativo

Trouvé 324 Résultats pour: Templum Salomonis Constructionem Templi

  • Cumque efferrent pecuniam quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi. (Liber II Paralipomenon 34, 14)

  • Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël. (Liber II Paralipomenon 35, 3)

  • Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charcamis juxta Euphraten: et processit in occursum ejus Josias. (Liber II Paralipomenon 35, 20)

  • Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem. (Liber II Paralipomenon 36, 18)

  • Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levitæ, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem. (Liber Esdrae 1, 5)

  • Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui. (Liber Esdrae 1, 7)

  • filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda, (Liber Esdrae 2, 55)

  • omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. (Liber Esdrae 2, 58)

  • Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. (Liber Esdrae 2, 68)

  • A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat. (Liber Esdrae 3, 6)

  • Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini. (Liber Esdrae 3, 8)

  • Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. (Liber Esdrae 3, 11)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina