Trouvé 886 Résultats pour: Suum
Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. (Liber Proverbiorum 1, 18)
quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terræ: (Liber Proverbiorum 8, 29)
Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justis dabitur. (Liber Proverbiorum 10, 24)
Simulator ore decipit amicum suum ; justi autem liberabuntur scientia. (Liber Proverbiorum 11, 9)
Qui despicit amicum suum indigens corde est ; vir autem prudens tacebit. (Liber Proverbiorum 11, 12)
Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. (Liber Proverbiorum 13, 3)
Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit. (Liber Proverbiorum 13, 24)
Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. (Liber Proverbiorum 14, 21)
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. (Liber Proverbiorum 16, 26)
Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. (Liber Proverbiorum 16, 29)
Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. (Liber Proverbiorum 19, 24)
Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. (Liber Proverbiorum 21, 23)