Mosaico decorativo

Trouvé 886 Résultats pour: Suum

  • Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. (Liber II Paralipomenon 12, 13)

  • Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum. (Liber II Paralipomenon 12, 14)

  • Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum. (Liber II Paralipomenon 13, 6)

  • Quod cum audisset Baasa, desiit ædificare Rama, et intermisit opus suum. (Liber II Paralipomenon 16, 5)

  • Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia. (Liber II Paralipomenon 16, 14)

  • Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 20, 33)

  • Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia, (Liber II Paralipomenon 24, 11)

  • Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum, (Liber II Paralipomenon 25, 3)

  • Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam. (Liber II Paralipomenon 25, 10)

  • Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia: (Liber II Paralipomenon 25, 11)

  • Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua? (Liber II Paralipomenon 25, 15)

  • Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 16)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina