Trouvé 3081 Résultats pour: Sun
De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 36)
De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 38)
De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 40)
De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 42)
Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum. (Liber Numeri 1, 44)
Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis. (Liber Numeri 1, 47)
Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar. (Liber Numeri 2, 5)
Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur. (Liber Numeri 2, 9)
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. (Liber Numeri 2, 11)
Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 2, 12)
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. (Liber Numeri 2, 13)
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. (Liber Numeri 2, 15)