Trouvé 3198 Résultats pour: Sum
Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. (Evangelium secundum Marcum 15, 4)
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. (Evangelium secundum Marcum 15, 10)
Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. (Evangelium secundum Marcum 15, 15)
salvum fac temetipsum descendens de cruce. (Evangelium secundum Marcum 15, 30)
Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere. (Evangelium secundum Marcum 15, 31)
Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. (Evangelium secundum Marcum 15, 38)
Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. (Evangelium secundum Marcum 15, 46)
Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum. (Evangelium secundum Marcum 16, 1)
Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. (Evangelium secundum Marcum 16, 6)
Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. (Evangelium secundum Marcum 16, 15)
Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. (Evangelium secundum Marcum 16, 19)
visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, (Evangelium secundum Lucam 1, 3)