Trouvé 3198 Résultats pour: Sum
Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. (Liber Ecclesiasticus 43, 28)
Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. (Liber Ecclesiasticus 43, 29)
Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam. (Liber Ecclesiasticus 44, 16)
Ideo dimissum est reliquum terræ, cum factum est diluvium. (Liber Ecclesiasticus 44, 18)
Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi. (Liber Ecclesiasticus 45, 7)
Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem. (Liber Ecclesiasticus 45, 15)
Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie. (Liber Ecclesiasticus 45, 17)
Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo: (Liber Ecclesiasticus 45, 20)
Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ. (Liber Ecclesiasticus 45, 23)
Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis. (Liber Ecclesiasticus 45, 24)
Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem, (Liber Ecclesiasticus 46, 11)
Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem. (Liber Ecclesiasticus 47, 12)