Trouvé 3198 Résultats pour: Sum
quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. (Liber Psalmorum 48, 18)
Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. (Liber Psalmorum 49, 1)
Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum. (Liber Psalmorum 49, 4)
Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. (Liber Psalmorum 49, 7)
Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? (Liber Psalmorum 49, 16)
Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. (Liber Psalmorum 49, 17)
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. (Liber Psalmorum 50, 7)
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. (Liber Psalmorum 53, 5)
intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum (Liber Psalmorum 54, 3)
Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. (Liber Psalmorum 55, 3)
Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. (Liber Psalmorum 55, 6)
tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. (Liber Psalmorum 55, 10)