Trouvé 341 Résultats pour: Spiritus

  • At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita. (Liber II Paralipomenon 18, 21)

  • Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? (Liber II Paralipomenon 18, 23)

  • Erat autem Jahaziel filius Zachariæ filii Banaiæ filii Jehiel filii Mathaniæ, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini, in medio turbæ, (Liber II Paralipomenon 20, 14)

  • Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? (Liber II Paralipomenon 24, 20)

  • Cui Tobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis. (Liber Thobis 10, 9)

  • et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. (Liber Iob 4, 15)

  • Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. (Liber Iob 7, 11)

  • Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? (Liber Iob 8, 2)

  • In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. (Liber Iob 12, 10)

  • Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? (Liber Iob 15, 13)

  • Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum. (Liber Iob 17, 1)

  • Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi. (Liber Iob 20, 3)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina