Trouvé 422 Résultats pour: Spiritus Sanctus
Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi. (Liber Iob 20, 3)
Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. (Liber Iob 26, 13)
Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, (Liber Iob 27, 3)
Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. (Liber Iob 32, 8)
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. (Liber Iob 32, 18)
Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. (Liber Iob 33, 4)
Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. (Liber Psalmorum 10, 7)
Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. (Liber Psalmorum 11, 2)
Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ. (Liber Psalmorum 17, 16)
Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, (Liber Psalmorum 17, 26)
Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, (Liber Psalmorum 18, 10)
Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. (Liber Psalmorum 31, 6)