Trouvé 1870 Résultats pour: Spe
Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto, (Liber Psalmorum 67, 8)
Rex virtutum dilecti, dilecti ; et speciei domus dividere spolia. (Liber Psalmorum 67, 13)
Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. (Liber Psalmorum 67, 20)
Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. (Liber Psalmorum 68, 4)
Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël. (Liber Psalmorum 68, 7)
in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni. (Liber Psalmorum 68, 21)
quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit. (Liber Psalmorum 68, 34)
Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum. (Liber Psalmorum 70, 1)
quoniam tu es patientia mea, Domine ; Domine, spes mea a juventute mea. (Liber Psalmorum 70, 5)
Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. (Liber Psalmorum 70, 14)
Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. (Liber Psalmorum 72, 4)
Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion. (Liber Psalmorum 72, 28)