Trouvé 1870 Résultats pour: Spe
qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, (Epistula II ad Corinthios 1, 10)
Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, (Epistula II ad Corinthios 1, 13)
Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: (Epistula II ad Corinthios 3, 12)
Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. (Epistula II ad Corinthios 3, 18)
(per fidem enim ambulamus, et non per speciem): (Epistula II ad Corinthios 5, 7)
Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. (Epistula II ad Corinthios 5, 11)
Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, (Epistula II ad Corinthios 8, 5)
sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in sæculum sæculi. (Epistula II ad Corinthios 9, 9)
Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, (Epistula II ad Corinthios 10, 15)
Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. (Epistula II ad Corinthios 13, 6)
Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)
Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)