Trouvé 48 Résultats pour: Somnium

  • ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum. (Liber Genesis 41, 11)

  • vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ. (Liber Genesis 41, 22)

  • quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. (Liber Genesis 41, 24)

  • Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. (Liber Genesis 41, 25)

  • Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. (Liber Genesis 41, 32)

  • dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. (Liber Numeri 12, 6)

  • Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, (Liber Deuteronomii 13, 1)

  • Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit. (Liber Iudicum 7, 13)

  • Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit: et reversus est ad castra Israël, et ait: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian. (Liber Iudicum 7, 15)

  • Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens : Postula quod vis ut dem tibi. (Liber I Regum 3, 5)

  • Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. (Liber I Regum 3, 15)

  • Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin: (Liber Esther 11, 2)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina