Trouvé 98 Résultats pour: Solus
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum. (Liber Proverbiorum 9, 12)
Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, (Liber Sapientiae 10, 1)
In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: (Liber Ecclesiasticus 11, 19)
Qui vivit in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 1)
Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 34, 22)
Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. (Liber Isaiae 2, 11)
et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ; (Liber Isaiae 2, 17)
Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)
Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus. (Liber Isaiae 37, 20)
Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum ; (Liber Isaiae 44, 24)
Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. (Liber Isaiae 63, 3)
Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. (Liber Ieremiae 15, 17)